Ezekiel 17:21
Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:5Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.
Jeremiah 52:8Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. + 52.8 Persecutus est, etc. RAB. In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam, etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.
Ezekiel 5:12Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
Ezekiel 6:7et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
Ezekiel 12:14Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.