Jeremiah 13:27
adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc?] + 13.27 Super colles. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 94:8Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra + 94.8 Hodie si vocem, etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis, quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare. ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus. 1
Isaiah 57:7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. + 57.7 Super montem excelsum. Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.
Jeremiah 2:20A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. + 2.20 A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
Jeremiah 3:6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. + 3.6 Nunquid vidisti quæ fecerit? ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quæ fecerit? Adversatrix Isræl. ID. Sub figura duarum sororum loquitur quæ de una stirpe Abrahæ, Isaac et Jacob, sunt generatæ. Priorem adversatricem vocat, quæ statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.
Jeremiah 5:8Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. + 5.8 Equi amatores. ID. Equis, cum non vident jumentum, etc., usque ad Assimilatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis Psal. 48..