Ezekiel 30:21
[Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:7Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.
Psalms 37:17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. + 37.17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei. CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii. 1
Isaiah 1:6A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. + 1.6 Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.
Jeremiah 46:11Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. + 46.11 Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.
Jeremiah 51:8Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. + 51.8 Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate. HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:
Nahum 3:16Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expansus est, et avolavit.