Jeremiæ 46:11
Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. + 46.11 Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. + 37.25 Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?
Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.
Jeremiah 14:17Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. + 14.17 Deducant oculi mei. ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.
Jeremiah 51:8Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. + 51.8 Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate. HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:
Ezekiel 30:21[Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
Nahum 3:19Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?]