Ezekiel 32:21
Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est: attraxerunt eam et omnes populos ejus.
Cross References
Psalms 9:17Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. + 9.17 Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. 1
Proverbs 14:32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
Isaiah 14:9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. + 14.9 Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes. Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.
Ezekiel 32:19Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis.
Ezekiel 32:27Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium.