Hiezechielis Prophetæ 42:14
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 42
Cross References
Exodus 29:4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Leviticus 8:13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. + 8.13 Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.
Leviticus 16:24lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Ezekiel 44:19Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
Luke 9:62Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.