Romans 13:14
sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 29:14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. + 29.14 Justitia indutus sum. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio: quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.
Galatians 3:27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. + 3.27 Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.
Galatians 5:24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. + 5.24 Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.
Colossians 3:5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: + 3.5 Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt.
1 Peter 2:11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, + 2.11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.