Ezra 1:2
Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. + 1.2 Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
Ezra 5:15dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo.
Ezra 6:10Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. + 6.10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..
Nehemiah 1:4Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli: + 1.4 Flevi et luxi. Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum ædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.
Psalms 85:2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. + 85.2 Quoniam sanctus sum. AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum. 1
Isaiah 41:2Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. + 41.2 Quis suscitavit ab oriente. ID. Quidam Hebræorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit hæc.