Esdræ 1:3
Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Ezra 5:13Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur.
Isaiah 44:28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]
Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.