Esdræ 10:18
Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. + 10.18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Cross References
Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
1 Samuel 2:22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:
Ezra 2:2Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël: + 2.2 Numerus, etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.
Ezra 3:2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. + 3.2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.
Ezra 5:2Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. + 5.2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.
Nehemiah 8:4Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. + 8.4 Stetit autem Esdras scriba super gradum. ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quæ ipse non fecit, aliis faciendo prædicit, etc. Cum præsules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitæ suæ gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriæ cœlestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.