The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 3 › Esdræ 3:5

Esdræ 3:5

Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. + 3.5 In Kalendis, quam in universis, etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunæ, a quo semper Hebræi menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Græci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctæ Trinitatis Decalogi præcepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonæ operationis, quæ donante conditoris gratia, quasi solis justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari præcepit; unde: Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestræ Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinæ voluntatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And afterward offered the continual burnt offering, both of the new moons, and of all the set feasts of the LORD that were consecrated, and of every one that willingly offered a freewill offering unto the LORD.

In Context

4Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. + 3.4 Feceruntque. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum. Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.

6A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. + 3.6 A primo die. Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.

Read all of Esdræ 3

Cross References

Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.

Numbers 28:3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: + 28.3 Hæc sunt sacrificia. Quæramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.

Numbers 28:14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

Numbers 28:27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:

Numbers 29:8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 3:4Esdræ 3Esdræ 3:6 →