The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 29 › Numbers 29:39

Numbers 29:39

Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These things ye shall do unto the LORD in your set feasts, beside your vows, and your freewill offerings, for your burnt offerings, and for your meat offerings, and for your drink offerings, and for your peace offerings.

In Context

38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

Read all of Numbers 29

Cross References

Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.

Leviticus 22:21Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. + 22.21 Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..

Leviticus 23:28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. + 23.28 Dies propitiationis. ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.

Numbers 6:21Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

Deuteronomy 12:6et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. + 12.6 Decimas et primitias, etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.

2 Chronicles 31:3Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 29:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 29:38Numbers 29