The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 3 › Ezra 3:6

Ezra 3:6

A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. + 3.6 A primo die. Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From the first day of the seventh month began they to offer burnt offerings unto the LORD. But the foundation of the temple of the LORD was not yet laid.

In Context

5Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. + 3.5 In Kalendis, quam in universis, etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunæ, a quo semper Hebræi menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Græci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctæ Trinitatis Decalogi præcepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonæ operationis, quæ donante conditoris gratia, quasi solis justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari præcepit; unde: Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestræ Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinæ voluntatis.

7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. + 3.7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.

Read all of Ezra 3

Cross References

Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.

Numbers 29:1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. + 29.1 Mensis etiam septimi. ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 3:5Ezra 3Ezra 3:7 →