Numbers 29:1
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. + 29.1 Mensis etiam septimi. ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 23:7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, + 23.7 Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Numbers 29:35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
Ezra 3:6A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. + 3.6 A primo die. Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.
Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Psalms 89:15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1