Zechariah 4:9
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Cross References
Ezra 3:8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
Ezra 6:14Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: + 6.14 Juxta prophetiam. Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe. Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.
Isaiah 48:16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
Zechariah 2:11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Zechariah 6:12et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.
Matthew 16:18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.