Esdræ 4:10
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
Ezra 4:11(hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
Ezra 7:12Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. + 7.12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..