The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 7 › Esdræ 7:12

Esdræ 7:12

Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. + 7.12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Artaxerxes, king of kings, unto Ezra the priest, a scribe of the law of the God of heaven, perfect peace, and at such a time.

In Context

11Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.

13A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. + 7.13 A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.

Read all of Esdræ 7

Cross References

1 Kings 20:1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. + 20.1 RAB. Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Isræl vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiæ summi regis esse comprobantur.

Ezra 4:10et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace

Isaiah 10:8Dicet enim:

Daniel 2:37Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:

1 Timothy 6:15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: + 6.15 Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.

Revelation 19:16Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. + 19.16 Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 7:11Esdræ 7Esdræ 7:13 →