Esdræ 4:17
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. + 4.17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem. BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
Cross References
Ezra 4:9Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
Ezra 7:12Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. + 7.12 Artaxerxes rex. Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..
Acts 23:26Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.