The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 4 › Ezra 4:3

Ezra 4:3

Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. + 4.3 Factum est autem. ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Zerubbabel, and Jeshua, and the rest of the chief of the fathers of Israel, said unto them, Ye have nothing to do with us to build an house unto our God; but we ourselves together will build unto the LORD God of Israel, as king Cyrus the king of Persia hath commanded us.

In Context

2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. + 4.2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.

4Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando. + 4.4 Populi Judæ. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit.

Read all of Ezra 4

Cross References

2 Chronicles 36:22Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:

Ezra 1:3Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

Nehemiah 2:20Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.

Isaiah 45:4propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. + 45.4 Et vocavi te. ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo lætitiæ unctus præ participibus suis.

John 4:22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 4:2Ezra 4Ezra 4:4 →