The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:22

John 4:22

Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye worship ye know not what: we know what we worship: for salvation is of the Jews.

In Context

21Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. + 4.21 Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.

23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. + 4.23 Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.

Read all of John 4

Cross References

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

2 Chronicles 13:10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:

Psalms 68:20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; + 68.20 Tu scis improperium. ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. ID. Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret. 1

Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.

Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

Zephaniah 3:16In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:21John 4John 4:23 →