bible.software › Ezra › Ezra 6 › Ezra 6:13
Ezra 6:13
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Tatnai, governor on this side the river, Shethar-boznai, and their companions, according to that which Darius the king had sent, so they did speedily.
In Context
12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. + 6.12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.
14Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: + 6.14 Juxta prophetiam. Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe. Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.
Read all of Ezra 6
Cross References
Ezra 4:23Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. + 4.23 Itaque exemplum. BEDA, ibid. Patet ordo historiæ, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem.
Ezra 6:6Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, + 6.6 Nunc ergo. Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me præceptum est quod, etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Ecclesiastes 8:4Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? + 8.4 Nec dicere ei quisquam potest, etc. ID. Præcepta Dei non sunt discutienda quare illa præceperit, sed facienda.
This Verse In Other Editions
Study Ezra 6:13