Esdræ 8:17
Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. + 8.17 Et misi eos ad Eddo. ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. + 4.15 Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.
Numbers 18:6Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
2 Samuel 14:3et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
1 Chronicles 23:3Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
Ezra 2:43Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
Ezra 7:7Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. + 7.7 Et ascenderunt. ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.