Ezra 2:43
Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The Nethinims: the children of Ziha, the children of Hasupha, the children of Tabbaoth,
In Context
44filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
Cross References
Numbers 3:9Dabisque dono Levitas
Ezra 2:58omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. + 2.58 Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.
Ezra 8:17Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. + 8.17 Et misi eos ad Eddo. ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.
Nehemiah 3:26Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.
Nehemiah 10:28Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,