Esdræ 8:36
Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei. + 8.36 Et elevaverunt populum. AUG. Ornando variis donariis, quæ rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiæ figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum prædicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad cœlestium perceptionem præmiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Hæc autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenæ, hæreses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quæ cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicæ veritatis et puræ actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: Voluntarie genuit nos verbo, etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. Non est separatus. BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Isræl in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 5:6Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad Darium regem. + 5.6 Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.
Ezra 7:21et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, + 7.21 Et a me. Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.
Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
Acts 18:27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. + 18.27 Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.