The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 9 › Esdræ 9:5

Esdræ 9:5

et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. + 9.5 Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And at the evening sacrifice I arose up from my heaviness; and having rent my garment and my mantle, I fell upon my knees, and spread out my hands unto the LORD my God.

In Context

4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: + 9.4 Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.

6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,

Read all of Esdræ 9

Cross References

Exodus 9:33Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

1 Kings 8:38cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,

2 Chronicles 6:13Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,

Psalms 95:6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. + 95.6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. 1

Psalms 143:6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 1

Luke 22:41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, + 22.41 Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 9:4Esdræ 9Esdræ 9:6 →