2 Chronicles 6:13
Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
Cross References
1 Kings 6:36Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. + 6.36 Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..
1 Kings 8:54Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
Ezra 9:5et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. + 9.5 Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.
Nehemiah 8:4Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. + 8.4 Stetit autem Esdras scriba super gradum. ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quæ ipse non fecit, aliis faciendo prædicit, etc. Cum præsules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitæ suæ gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriæ cœlestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.
Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Acts 20:36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.