The Bible Software
bible.softwareGalatiansGalatians 2 › Galatians 2:21

Galatians 2:21

Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I do not frustrate the grace of God: for if righteousness come by the law, then Christ is dead in vain.

In Context

20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. + 2.20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?

Read all of Galatians 2

Cross References

Psalms 33:10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. + 33.10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura. 1

Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

Romans 11:6Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. + 11.6 Alioquin gratia jam non est gratia. Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.

1 Corinthians 15:14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: + 15.14 Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.

Galatians 2:16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatians 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatians 2:20Galatians 2