Galatas 2:8
(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
Cross References
Acts 1:8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. + 1.8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.
Acts 2:14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. + 2.14 Viri Judæi. Id est, duæ causæ sunt prudentiæ, nimirum quod Judæi, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas.
Acts 4:4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. + 4.4 Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.
Acts 8:17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. + 8.17 Imponebant manus. BEDA. Philippus, qui Samariæ evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis.
Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
Acts 15:12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. + 15.12 Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.