Galatians 5:21
invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. + 5.21 Regnum non Dei consequentur. Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
Cross References
Deuteronomy 21:20dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.
Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.
Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.
1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.
Ephesians 5:5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. + 5.5 Avarus. Avaritiam idololatriæ æquat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo præfert sicut idololatria Dei honorificentiam.