Romans 2:8
iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 90:11Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. + 90.11 Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. 1
Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..
John 3:18Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
Romans 6:17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. + 6.17 Gratias autem Deo, etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ. Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.
Romans 10:16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.
1 Corinthians 11:16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.