The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:9

Job 3:9

Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. + 3.9 Caligine Ejus noctis. Obtenebrentur stellæ. Id est, hypocritæ, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hæ sunt quæ cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hæ obtenebrantur, quia malitia hostis sic prævalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Exspectet lucem. Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quæ Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Nec ortum surgentis auroræ. Ibid. Ortus auroræ est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen æternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quæ erit illa gloria illius novæ nativitatis: hæc nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiæ, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiæ carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the stars of the twilight thereof be dark; let it look for light, but have none; neither let it see the dawning of the day:

In Context

8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. + 3.8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.

10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. + 3.10 Quia non conclusit ostia ventris, etc. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.

Read all of Job 3

Cross References

Job 30:26Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. + 30.26 Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Præstolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.

Job 41:18reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.

Jeremiah 13:16Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. + 13.16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:8Job 3Job 3:10 →