The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:7

Genesis 1:7

Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. + 1.7 Et fecit Deus firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita, postea addit: Et fecit Deus firmamentum, etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat, etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux, et hoc in verbo, et facta est lux, in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat, et fecit Deus, et factum est ita : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ, ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant, etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God made the firmament, and divided the waters which were under the firmament from the waters which were above the firmament: and it was so.

In Context

6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. + 1.6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.

8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. + 1.8 Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 1:11Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. + 1.11 Et ait: Germinet terra, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam, etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi, id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum.

Genesis 1:24Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. + 1.24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.

Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;

Psalms 104:10et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, + 104.10 In testamentum æternum, ID. id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in æternum. 1

Psalms 148:4Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 1

Ecclesiastes 11:3Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. + 11.3 Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:6Genesis 1Genesis 1:8 →