bible.software › Genesis › Genesis 1 › Genesis 1:3
Genesis 1:3
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. + 1.3 Dixitque Deus: Fiat lux. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux, id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And God said, Let there be light: and there was light.
In Context
2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. + 1.2 Terra autem erat inanis, etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant, etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas. Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur, etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus, etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus, etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.
4Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. + 1.4 Et vidit Deus lucem, etc. STRAB. Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. 3. Benedicite, lux et tenebræ, Domino, cum omnis creatura ad benedicendum invitatur. ISID., in Gen., c. 2 Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est. Factumque est vespere. AUG., de Gen. contra Manich., l. 1, c. 4; BEDA, in Hexæm. Occidente luce paulatim, et post spatium divinæ longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quæ post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.
Read all of Genesis 1
Cross References
Job 38:19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
Psalms 33:9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. + 33.9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. 1
Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1
Psalms 148:5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
John 1:5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 1:3