The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:30

Genesis 1:30

et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. + 1.30 Et factum est ita. AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13 Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, et factum est ita: in quo significatur quod hoc dicente Deo, hæc sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait et factum est ita, consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to every beast of the earth, and to every fowl of the air, and to every thing that creepeth upon the earth, wherein there is life, I have given every green herb for meat: and it was so.

In Context

29Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: + 1.29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.

31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 6:21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. + 6.21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.

Job 38:39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,

Job 39:8Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.

Job 40:15Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.

Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1

Psalms 147:9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:29Genesis 1Genesis 1:31 →