Genesis 1:5
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. + 1.5 Factumque est vespere, etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiæ peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostræ foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: Facta est lux; et paulo post: Factum est vespere. Creator enim, humanæ culpæ præscius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiæ abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod cæteræ creaturæ, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:13Et factum est vespere et mane, dies tertius. + 1.13 Et factum est vespere et mane. ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata præteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero cœrcuit, ne iniquitatis suæ fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et præbendo ei protectionis umbraculum.
Genesis 1:23Et factum est vespere et mane, dies quintus. + 1.23 Et factum est vespere et mane , etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excæcati sunt ut nec possent Christum cognoscere.
Genesis 8:22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
Isaiah 45:7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.
1 Corinthians 3:13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. + 3.13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.