Isaiah 45:7
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:17Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, + 1.17 Ut lucerent, etc. Hæc de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ut præessent diei, ad solem specialiter, quod subjunctum est, et nocti, ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, dividerent lucem ac tenebras, omnibus æque conveniat; quæ quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quæratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento cœli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernæ veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinæ mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quæ sit incommutabilis veritas, quæ sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellæ omnes, id est intelligentiæ spirituales, in hujus vitæ obscuritate tanquam in nocte fulgeant.
Exodus 14:20stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Job 2:10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. + 2.10 Quasi una de stultis, etc. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus: quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona, id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his, etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus. Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.
Job 34:29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Psalms 29:11Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. + 29.11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. 1
Psalms 75:7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. + 75.7 Ab increpatione, etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto. 1