The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:20

Genesis 17:20

Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. + 17.20 Super Ismæl, etc. Historice. Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as for Ishmael, I have heard thee: Behold, I have blessed him, and will make him fruitful, and will multiply him exceedingly; twelve princes shall he beget, and I will make him a great nation.

In Context

19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.

21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.

Read all of Genesis 17

Cross References

Genesis 16:10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

Genesis 21:18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.

Genesis 25:13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:19Genesis 17Genesis 17:21 →