Genesis 12:6
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:18et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Genesis 34:2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. + 34.2 Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Et intendit animæ Dinæ filiæ Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen ætatis est secundum Hebræum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animæ ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Pacifici. Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebræo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. Assensi, etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. Arreptis, etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiæ peccatum carnis vel animæ ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. Nos pauci sumus, etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. Nunquid ut scorto, etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.
Genesis 35:4Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. + 35.4 Dederunt ergo ei, etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quæ est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitæ ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsæ doctrinæ phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. Et inaures, etc. AUG. Quæritur quale inaures, quæ ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.
Joshua 20:7Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Judges 7:1Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi.