The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 34 › Genesis 34:2

Genesis 34:2

Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. + 34.2 Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Et intendit animæ Dinæ filiæ Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen ætatis est secundum Hebræum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animæ ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Pacifici. Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebræo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. Assensi, etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. Arreptis, etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiæ peccatum carnis vel animæ ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. Nos pauci sumus, etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. Nunquid ut scorto, etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Shechem the son of Hamor the Hivite, prince of the country, saw her, he took her, and lay with her, and defiled her.

In Context

1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. + 34.1 Egressa est autem Dina, etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneæ regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terræ, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiæ subtrahat. Unde additur: Tristemque blanditus delinivit. Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad pœnitentiam pollicetur: ut dum per hæc decepta mens ducitur, pœnitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quæ nunc gaudet in deliciis.

3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

Read all of Genesis 34

Cross References

Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

Genesis 20:2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

Genesis 34:27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

Deuteronomy 21:14Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.

Deuteronomy 22:29dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. + 22.29 Non poterit. AUG., quæst. 34. Merito quæritur utrum ista pœna sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quæ illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.

Judges 14:1Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 34:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 34:1Genesis 34Genesis 34:3 →