Genesis 18:10
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. + 18.10 Et habebit filium, etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis, etc. Quo audito , etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Genesis 17:21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.
Genesis 21:2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
Judges 13:3Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. + 13.3 Nec immundum. AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes.
Luke 1:13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: + 1.13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.
Galatians 4:23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: