Genesis 18:26
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.
Isaiah 19:24In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ
Jeremiah 5:1[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. + 5.1 Circuite vias. HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.
Matthew 24:22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. + 24.22 Et nisi. Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus. Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto. Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic.