The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:27

Genesis 18:27

Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. + 18.27 Loquar ad Dominum, etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quæ super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: Memento, Domine, quoniam pulvis sum Psal. 10, etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiæ opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et æternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quæ Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis, etc. Quid divitias suas æstimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, æstimabat. Qua ergo pœna feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham answered and said, Behold now, I have taken upon me to speak unto the Lord, which am but dust and ashes:

In Context

26Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

28Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. + 18.28 Quinque fuerint. Quinque civitates igneis imbribus combustæ. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. Quid si inventi, etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahæ ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Decem. Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Dixit. Sciebat enim nec unum ibi esse præter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Videte si inveniatis hominem facientem justitiam Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?

Job 4:19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?

Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]

Psalms 144:3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. + 144.3 Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 1

Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:26Genesis 18Genesis 18:28 →