Genesis 18:8
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. + 18.8 Butyrum et lac cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3: Lac potum dedi vobis, non escam, etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicæ doctrinæ solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicæ passionis signum, cujus prædicatores sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. + 19.3 Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.
Judges 5:25Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
Nehemiah 12:44Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
Luke 17:8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? + 17.8 Et ministra mihi. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur.
Luke 24:43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. + 24.43 Et cum manducasset. Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.
Acts 10:41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. + 10.41 Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..