The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:25

Genesis 19:25

et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. + 19.25 Universos habitatores. ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he overthrew those cities, and all the plain, and all the inhabitants of the cities, and that which grew upon the ground.

In Context

24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

26Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. + 19.26 Respiciensque uxor ejus. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot, ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 14:3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

Jeremiah 20:16Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,

Zephaniah 2:9Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum: reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:24Genesis 19Genesis 19:26 →