Genesis 19:26
Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. + 19.26 Respiciensque uxor ejus. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot, ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But his wife looked back from behind him, and she became a pillar of salt.
In Context
27Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
Cross References
Numbers 16:38in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. + 16.38 Eo quod. AUG., quæst. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.
Luke 17:31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. + 17.31 In illa die. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiæ carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Et qui in agro. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.