Sofonias Propheta 2:9
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum: reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 2
Cross References
Genesis 19:25et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. + 19.25 Universos habitatores. ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.
Deuteronomy 29:22Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Isaiah 11:14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. + 11.14 Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.
Isaiah 15:1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. + 15.1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.
Isaiah 34:9Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
Jeremiah 46:18Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. + 46.18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.