The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:31

Luke 17:31

In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. + 17.31 In illa die. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiæ carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Et qui in agro. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In that day, he which shall be upon the housetop, and his stuff in the house, let him not come down to take it away: and he that is in the field, let him likewise not return back.

In Context

30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. + 17.30 Filius hominis. Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic sæculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri.

32Memores estote uxoris Lot. + 17.32 Memores estote. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinæ promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui.

Read all of Luke 17

Cross References

Jeremiah 45:5et tu quæris tibi grandia? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.

Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

Mark 13:14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: + 13.14 Cum autem videritis, etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.

Philippians 3:7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. + 3.7 Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:30Luke 17Luke 17:32 →