Genesis 19:34
Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:9Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! + 3.9 Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum. ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..