Genesis 19:37
Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. + 19.37 Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 22:1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Deuteronomy 2:9Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. + 2.9 Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117..
Deuteronomy 23:3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: + 23.3 Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.
Ruth 4:10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
2 Samuel 8:1Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. + 8.1 Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quæ Isrælem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc. I Paral. 18. Frenum. Christus de æreis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.
Psalms 83:9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. + 83.9 Domine Deus virtutum. CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl. 1