Genesis 2:15
Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: + 2.15 Tulit ergo Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est, ut operaretur, etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, etc., usque ad unde Eccli. 10: initium enim superbiæ hominis est apostatare a Deo. Tulit ergo Dominus Deus hominem, etc. GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. 1 Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quæ subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt. Et sumpsit Dominus Deus, etc. HIERON. Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Pro voluptate in Hebræo habetur Eden. Ipsi ergo LXX nunc Eden interpretati sunt, nunc voluptatem. Symmachus vero, qui paradisum florentem ante transtulerat, hic amœnitatem, vel delicias posuit. Et posuit eum, etc. ISID. Mystice. Ex eo quod additum est, et custodiret, innuitur qualis operatio esset: quia in tranquillitate beatæ vitæ, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim præceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiæ boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturæ suæ usurpando vetitum violarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD God took the man, and put him into the garden of Eden to dress it and to keep it.
In Context
Cross References
Genesis 2:2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. + 2.2 Complevitque Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Alia translatio: Consummavit Deus die sexto opera quæ fecit, quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebræo habetur die septima. Arctabimus ergo Judæos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. Complevitque Deus, etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. Et requievit Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. Et requievit Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Fiat. Nec homo dicendo, Fiat, laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturæ rationali in se requiem præstitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo prænuntians dixit: Die septimo requievit, deinceps operaturus ordines sæculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturæ, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Cæteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animæ est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati præcepit observari: quod in tempore gratiæ sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suæ perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quæritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quæ prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Memento ut diem sabbati sanctifices. Hæc autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo hæc dies vesperam habere non scribitur.
Job 31:33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; + 31.33 Si abscondi quasi homo. Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur:
Ephesians 4:28qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.